MACARON-NESOS

MACARON-NESOS
MACARON-NESOS
Acropolis Thebarum in Boeotiâ, Thucyd. Herodot. quoque Musâ 3. c. 26. mentionem facit regionis, quae Graecorum lingua vocabatur Macaronnesos, in quâ sita erat urbs Oasis. 7. dierum itinere distans Thebis Aegyptiis. Sunt etiam Μακάρων νῆσοι, de quibus Pomp. Mela l. 2. c. 7. Extra Hellespontum, earum quae Asiaticis regionibus adiacent, clarissimae sunt, Tenedos, sigaeis adversa litoribus, et quo dicentur ordine, ad promuntorium Tauri montis expositae, quas quondam dici putavêre Maxapwv, sive quod fortunati admodum caeli solique sint, sive quod eas suô suorumque regno Macar occupaverat. Vide Diodor. Sic. l. 5. Et sane multo plures olim sic vocabantur, nam ut de insulis Oceanitaceam, Creta, Cyprus, Leuce, multa denique in continente sita loca Insularum Felicium nomen consecutae sunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”